monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 73
{XXXVI} Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque.